monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 1, 10, 1
Sicut in lectione evangelica, fratres charissimi, audistis, coeli Rege nato, rex terrae turbatus est, quia nimirum terrena altitudo confunditur cum celsitudo coelestis aperitur. Sed quaerendum nobis est quidnam sit quod, Redemptore nato, pastoribus in Iudaea angelus apparuit, atque ad adorandum hunc ab Oriente magos non angelus, sed stella perduxit? Quia videlicet Iudaeis, tanquam ratione utentibus, rationale animal, id est angelus, praedicare debuit; gentiles vero, quia uti ratione nesciebant, ad cognoscendum Dominum non per vocem, sed per signa perducuntur. Unde etiam per Paulum dicitur: Prophetiae fidelibus datae sunt, non in fidelibus; signa autem infidelibus, non fidelibus ; quia et illis prophetiae tanquam fidelibus, non infidelibus; et istis signa tanquam infidelibus, non fidelibus data sunt. Et notandum quod Redemptorem nostrum, cum iam perfectae esset aetatis, eisdem gentilibus apostoli praedicant, eumque parvulum, et necdum per humani corporis officium loquentem, stella gentibus denuntiat, quia nimirum rationis ordo poscebat ut et loquentem iam Dominum loquentes nobis praedicatores innotescecent, et necdum loquentem elementa muta praedicarent.